- PROSA
- I.PROSADea, cui ara deprecandi gratiâ periculi ab aegro partu constituta est. Gellius, l. 1. c. 16. Huic altera adversaria erat Postversa nominata, a perverso partu. Alii legunt Prorsa; sed eodem res redit; Namque et prorsus dicitur et prosus: Ennius,Prosus rusus (pro rursus) recriprocat fluctus feram.Sic Plautus in Milite, Actu 4. sc. 4. v. 56.Prosus Athenas protinus abito tecum.Et in antiquissimis eius MSS. Codd. Susum pro sursum quoque habetur: Denique apud Festum est, prorsi limites, pro directis ad Orientem. In Glossis etiam tunica prorsa, cui opponitur inversa, Prorsus itaque vel prosus est rectus, unde Prosa Dea, quae recto sive naturali partui praesidet; huiusmodi scilicet partui, quando infans primum capite in lucem editur. Iac. Oiselius Notis in Gell. Eandem alii Porrimam, alii Antevortam vocant: Habuit aram statutam Romae, ut et, quae ei opposita praeposteris partubus praeerat, Postverta. thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Vide quoque supra in voce Postversa.II.PROSAin veterib. Glossis, pexa tunica, πεξὸν ἱμάτιον, id est, recta, ut prosa oratio, ἡ ἐυθεῖα, opponitur versae vel versisicatae, quemadmodum prosa tunica inversae. Hodie quoque in pannis dicimus rectam partem et versam: Veteres prorsum, prorecto, ut prorsi limites et prorsum ire; inde prosa, de oratione ac de veste. Quâ parte autem prosa tunica est, eâdem et pexa, politis nempe flocis. Vide Salmas. ad Solin. p. 391. et de Prosae orationis origine, supra ubi de Oratione Soluta. Ecclesiae Romanae libri Rituales Ecclesiastici Prosam vocant eam orationem, quae in Missa canitur, ante Euangelium in maioribus Festis, quam alias Sequentiam vocant. udalricus in Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 11. Prosa, quod alii sequentiam vocant, non cantatur, nisi in quinque Festis Principalibus. Dicitur autem Prosa, quia in ea metricae Regulae non observantur. Sequentia vero, quia sequitur post Graduale. Cuiusmodi orationum Auctorem Notkerum S. Galli Abbatem facit Durandus, l. 4. c. 22. qui ibidem Nicolaum Papam in Ecclesia eas cani iussisse, addit. Ecclesia tamen Romana his sequentiis in Missa utitur: Lauda Sion Salvatorem, quam Thomas Aquinas composuit; Veni S. Spiritus, quam Rupertus Galliae Rex secundum Durandum, vel secundum alios Herm. Contractus; Victimae Paschali laude, cuius Auctor ignoratur; Dies irae, dies illa, quam Gregorius M. an D. Bernhardus, an Card. Ursinus, an Hambertus Dominicanorum General. composuit, etc. Vide Dominic. Macrum in Hierolex. Hinc Prosarius, liber prosas continens, apud Car. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.